# Institutiones medicinae 167

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/167

Scribit Aristoteles, à septimo mense, ad undecimum tempestive puerum nasci. addit tamen, saepius nono & undecimo mense nasci puerum: verum omnium rarissime octavo. Hippocrates à septimo undecimum etiam ponit, ita ut undecimum non superet. nam, inquit, quae putant se ultra undecimum gestare utero, falluntur à flatibus, quibus septimanis aliquot antt conceptum intumuerant. nam haec flatuum moles, mox excipiens ingravidationem, eius oius falso suspicionem ante dedit. quare censet Hippocrates, undecimum mensem superari in ingravidatione non posse.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
