Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 171
Unproofread scanNot analysed yet
Vteri quidem, nimium gravidati; proptereaque sarcinam studentis deponere. Foetus autem, nutricatu &spiritu defraudati, ob molem corpoream &cordis calorem: proptereaque viam ad exitum affectantis, ubi est expiratio. quae non erat in utero, &lactis ad nutricatum ubertas. Itaque ad partum non solâ expultrice uteri opus fuit, sed infantulus maximè operam suam adhibere debet, quo ruptis membranis, in vitales auras evadat. Quin &ipsa mater opportune suam operam admovebit enitendo: iam tunc cum laxatus est uterus, &os eius hiatu patet: tunc intensis pressisque abdominis musculis elisioni studium omne con3. Nat. ferat, cum vivido quodam conatus. Mefac 3. 8 rito reprehendit Galenus obstetrices, quae primis doloribus, nondum uteri cervice patente, sedi, parturigini dicatae, imponunt parturientes: quo fit, ut fractae misellae mulierculae irritis conatibus tandem fatiscant: Cum alioqui, cervice patente uteri, animosè ac strenuè ad hoc bellum concitandae essent ab obstetrice. Addidimus definationi, cum utriusque salute: Nam ille est naturalis partus, quo non perit puerpera. Servatur facile, cum à parturigine commode feruntur lochia Lochia ut undi daQuod fit trigintaquinque dierum spacio, neant. &ad quadragesimum secundum.