# Institutiones medicinae 171

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/171

Vteri quidem, nimium gravidati; proptereaque sarcinam studentis deponere. Foetus autem, nutricatu & spiritu defraudati, ob molem corpoream & cordis calorem: proptereaque viam ad exitum affectantis, ubi est expiratio. quae non erat in utero, & lactis ad nutricatum ubertas. Itaque ad partum non solâ expultrice uteri opus fuit, sed infantulus maximè operam suam adhibere debet, quo ruptis membranis, in vitales auras evadat. Quin & ipsa mater opportune suam operam admovebit enitendo: iam tunc cum laxatus est uterus, & os eius hiatu patet: tunc intensis pressisque abdominis musculis elisioni studium omne con3. Nat. ferat, cum vivido quodam conatus. Mefac 3. 8 rito reprehendit Galenus obstetrices, quae primis doloribus, nondum uteri cervice patente, sedi, parturigini dicatae, imponunt parturientes: quo fit, ut fractae misellae mulierculae irritis conatibus tandem fatiscant: Cum alioqui, cervice patente uteri, animosè ac strenuè ad hoc bellum concitandae essent ab obstetrice. Addidimus definationi, cum utriusque salute: Nam ille est naturalis partus, quo non perit puerpera. Servatur facile, cum à parturigine commode feruntur lochia Lochia ut undi daQuod fit trigintaquinque dierum spacio, neant. & ad quadragesimum secundum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
