# Institutiones medicinae 172

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/172

nam foemella cunctantius procreatur, hinc restibilia trahit excrementa plurima crassiora, & frigidiora; quae non facile excludi possunt. sed interdum longe curtius finiuntur, ut mox dicemus. Sed quo modo purgari debent lochia in puerperis? primis diebus, plena manu fundantur, ad sesquicotylam; quae implet uncias tredecim, & se pedetentim sistant, dum ita duos, tres, vel quatuor dies ierint. Dum enim puerperia purgamenta ante diem sistuntur, calamitosa sunt. Nec profusio copiosa primis orta diebus repente suppressa, in vicem subit purgationi debitae. Est enim consentaneum, ut si foeta mulier fuerit menstrualis trigesimo quinto die à foetu concepto, atque id semel tantum, integris rebus pueri; eadem foetum enixa, pari dierum numero sit puerperialis. quo exhauriantur reliquiae menstruorum in venis maioribus & circa locos muliebres stabulantium. Itaque intra quadragesimum quintum diem partus historia haec peragitur, prout periodus menstruae purgationis brevior aut longior esse solet. Nam quae sunt biduo menstruales, ut sunt viragines, dies octodecim exigunt in puerperiis, quae triduo, viginti septem: quae quatriduo, triginta sex: at menstruales quinque dierum, puerperales sunt ad quadragesimum quintum diem à partu. Infans etiam in naturali partu superstes sit: Itaque non mole nimia aut accisa peccet. Si enim mole nimia turgeat foetus, ni illa quatuor aut quinque dierum spacio evanescat, perit puer: validam enim mutationem is subit in tertio, ut diximus, quadragenario.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
