Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 173
Unproofread scanNot analysed yet
in utero, praeter umbilicum, omnia clausa erant; iam os, nares, nates vesica patent, &sua excrementa reddunt, &umbilicus clauditur. Quare ut haec ferat puer, robere opus est. Quo autem roboretur foetus, suadet Galenus, ut ilico à partu puer aspergatur sale, quo arctior superficies evadat corporis: nam ita aëris iniuriam non aequepercipiet. Abluant aquâ salsâ ilico infantem: lacte alatur optimo. Pravum sit lac à venere: nam eius copia &qualitas nutricia, à venere corrumpitur. Copia, nam sanguis menstruus ita cursum suum flectit ad uterum, qui iam mammis debebatur: quare lac tabescere incipit qualitate etiam mala, venus contaminat lac, foedoque odore id afflat: quod illi evenit dum à testibus &utero muliebri totum corpus foemineum alterationem quandam in venere subeat, citius ideam sanguis lacti importat. Praeterea à venere lactantes mulieres novam nonnunquam sobolem concipiunt, quae omnia lactis praedia absumit: nam &copia illi opus est; &optimam lactis partem prolectat. ita quod impurum restibile haeret in sanguine, mammis conceditur solùm, cum maxima pueri calamitate.