# Institutiones medicinae 173

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/173

in utero, praeter umbilicum, omnia clausa erant; iam os, nares, nates vesica patent, & sua excrementa reddunt, & umbilicus clauditur. Quare ut haec ferat puer, robere opus est. Quo autem roboretur foetus, suadet Galenus, ut ilico à partu puer aspergatur sale, quo arctior superficies evadat corporis: nam ita aëris iniuriam non aequepercipiet. Abluant aquâ salsâ ilico infantem: lacte alatur optimo. Pravum sit lac à venere: nam eius copia & qualitas nutricia, à venere corrumpitur. Copia, nam sanguis menstruus ita cursum suum flectit ad uterum, qui iam mammis debebatur: quare lac tabescere incipit qualitate etiam mala, venus contaminat lac, foedoque odore id afflat: quod illi evenit dum à testibus & utero muliebri totum corpus foemineum alterationem quandam in venere subeat, citius ideam sanguis lacti importat. Praeterea à venere lactantes mulieres novam nonnunquam sobolem concipiunt, quae omnia lactis praedia absumit: nam & copia illi opus est; & optimam lactis partem prolectat. ita quod impurum restibile haeret in sanguine, mammis conceditur solùm, cum maxima pueri calamitate.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
