# Institutiones medicinae 175

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/175

Itaque naturalis partus, qui verus est τόκος, est hic, cuius inofpartus fensa fuit gestatio, & qui exacto gravidinaturalis. tatis tempore praescripto, sua sponte, foras affectat viam vitalis, materna & uteri virtute adiutus. Itaque nihil editur à foeta vitale, ante perfectum partum: perfectus verò est, septimo vel nono mense. Itaque cum octimestris, serius aut citius his mensibus erumpat, significatio erit aliquid sinistri evenisse foetae, & foetui: quod vel septimestrem partum tardarit, vel anteverterit novimestrem. Sed cur non septimo mense exigitur foetus, postquam moveri coepit septuagesimo, cum fausto pede iret foetus à conceptione ad τύπωσιν, & inde ad κίνησιν? remora est moeror matris interdum, qui protraxit, impressa imbecillitate foetui, ad octimestrem hunc partum. hoc etiam sit vitio aëris & diaetae. Nec etiam 3. Aph. septimestri partu vitalis est foetus, si partio novimestris illi debebatur. Cum mulier Signa est propinqua partui, crebro spiritum du. parius. cit; & insolito dolore cor feritur, hoc est stomachus, ab extento infante. CADe Monstris.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
