# Institutiones medicinae 176

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/176

ONSTRA ortus sui causam agnoscunt conceptionem depravatam; quae est vivificatio seminis depravata. opus itaque hic etiam erit concubitu, & semine, unde nascatur monstrum, & mola. Propterea iure ita monstrum definimus, quod est animal male combositum in utero. Mala enim si non adsit compositio, deformationem etiam monstrificam nesciet animal. Quare malam compositionem perpetuò sociam trabet: sive illud monstrum enatum sit ab intemperie vel à soluta unione. Compositio mala haeret, in mala conformatione, magnitudine. numero, situ: mala autem conformatio, in superficie, figura, meatu, & cavitate. Vitium superficies facit, cum animal rugosum & inaequalitate deformatum pronascitur. In figura monstri quid gerit, cum totum corpus aut eius pars à suo charactere abit. In meatu, ut si optici nervi clausi fuerint. In cavitate, ut si abdomen ingenti à mole turgescat. In magnitudine, ut si brachium longius aut brevius fuerit. In numero, si quatuor, vel unum adsit crus. In situ, ut si hepar in sinistris consederit: & si ossa sede suâ exuta sint. Cum autem monstrorum tam polydaedala varietas ludat, quae quaeso maxima horum causa erit?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
