# Institutiones medicinae 178

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/178

Si itaque, ex Aristotelis sententia, in semine vis sobolescit agens, principiumve activum; & monstra fient ex semine corrupto. itaque monstra fingentur agentis, & non materiae crimine. Scribit etiam Galenus mole auctiore in vitio corpora esse, quae ita increscunt, ob vegetum facultatis robur, aut ob materiae affluxum uberiorem. at molem nimium attenuatam à fracta facultate, materiaque inedia evenire. Quaremonstra concipiuntur & materiae, & agentis seminis crimine. Nec illud inficiamur, naturam rata lege ferri, nec unquam extra recti lineam in errorem deflectere, sed intelligentiâ quâdam dirigi erroris nesciâ: at non rite hinc conficias, vitio agentis nihil peccari. Quod ut eluceat, compertum esse debet, quaenam sit differentia inter naturae & artis molitionem. Cum quid fabricatur ars, illi opus est materia ex qua surgat opus, instrumento, & artifice. Si in aliquo horum vitium fuerit, culpabitur inde ars. In naturalis rei fabrica, tribus etiam opus est, naturâ ipsâ, agente secundario, hoc est, instrumento & materia. Quamvis tamen his tribus in natura, & in arte opus sit, hoc tamen discrimine differunt, quod artifex, etiamsi nactus fuerit commodissimam materiam, & promptissima instrumenta, in eo tamen absolutissima artis sua encheiresis quandoque languet, & deformis editur fabrica. At in rebus natura constantibus, dum instrumentum vitii expers fuerit, nec materia contumax fuerit ad typosin, necesse erit ut id quod fabricatur, venuste integrescat: nam in principe actore, nimirum natura, nefas est errorem cogitare. sed hunc agnoscit agens secundarium, nimirum instrumentum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
