# Institutiones medicinae 181

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/181

Vtrique verum profitentur: philosophi; etenim potis non est, ut homo caput vituli gerat, ita ut edat functiones vitulini capitis. historici verò exempla spectant. Numerus etiam partium praeter decus luxurians, aut fraudatus, monstri causa esse poterit. id fit vel ineunte iam conceptione, ex materiae inopia; vel à concepto foetu octavo mense: nam eo tempore plerumque aegrotat: & mutilatur. Sed cur non aliis mensibus mutilantur: Hip. ne Quia, inquit, Hippocrates, si aliis mensibus ctime stri & sepi. egrotaverint, moriuntur. nam aliis in men part. sibus non aegrotant foetus, nisi invicta quaedam causa morbifica eos fatigarit. Si numerus partium luxuriarit, eae partes referent ideam non alienam sibi à sexu, vel alienam. non alienam, ut si sextus accedat digitus manui: alienam, si hermaphroditus. Hoc fit vitio qualitatis & quantitatis materiae, quae non potuit commodè mitigari. Sed haec materia vel est aeque calida, vel aeque frigida. si fuerit aeque calida, partem superaddet eiusdem sexus, indeque surget in marevel foemina sextus digitus. Sin materia inaequalis fuerit, ita ut quadam calidior, alia minus calida, nascetur, ex copiosa hac materia, pars diversigeneris. Situ à pravo etiam monstra nascuntur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
