Latin
SECUNDA
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
situs malus oritur à mala qualitate, cuius ratione fit commotio, &ratione commotionis fit postea materiae transpositio. &hoc evenire potest octavo mense: dum foetus abscessibus tentatur. unde claudi nascuntur. Num vero primo conceptu dum typosis sit, enata sit monstrositas, vel octavo mense, ita notabitur. Si mater referat se primis mensibus pravis cogitationibus indulsisse, vel si ipsa eo vitio tacta sit, vel si ipsa parte aliqua mutila; in prima typosi vitia induet foetus: ita si uterus minor cunctos tales pariet foetus. Sin octavo mense aegrotavit mulier validè, hinc illae iniuriae erunt. Studeant itaque foetae ut pravas pellant imaginationes; optimaque ut diaeta fruantur. Inter monstra etiam videtur mola locum habere, inde dicta, quod characterem referat lapidis molendinarii, tardoque quod eius motui respondeat haec moles. Est autem mola rudis indigestaque moles utero addita, quam cruditas edit seminis atque corruptio, unde est impeditacorporis partiumque discretio &accretio. Dixi esse rudem indigestamque molem: Nullam enim gerit formam quae speciem aliquam referat. quapropter uterus laborat tunc morbo in aucto numero: etenim illi additum est quod non deberet.