# Institutiones medicinae 183

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/183

Est autem haec accretio physica, sed informis. Vivit enim & crescit more tuberum, quae ὕδνα Graeci vocant: non autem stirpium, suis partibus discretis, absolutarum. Praeterea addidimus, Eam edi ex seminis cruditate & corruptione: Nam ex depravata conceptione nata fuit. Haec impeditio discretionis, impeditio est à seminis cruditate, quod in matrice conceptum est, nec foras elapsum. Cruditati seminis, quae in testibus ortum habuit, multum adjicit oppressio quam facit muliebris quae in procinctu est purgatio. haec copia sua obruit conceptum semen. Non enim à sanguine semen nutritur, dum informatur foetus; sed à suo consociali, quod est semen alterutrum, quod dominatu regitur informantis, tum maris, tum foeminae. Est itaque mola velut quadam μόλαυσις, quod illa sit μόλυνcrudor quidam, quo vis exolevit gignendi 71β quid. ac discernendi à semine. nam καταμολύνε2. Epidem. &us Hippocrati est, à celeri motu & muDe fratre romugis tatione quiescere refrigeratum. Quare, ex Aristaei. Hippocratis sententia, gemina videtur De morb. mul.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
