# Institutiones medicinae 184-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/184-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/184-2

causa mola, semen scilicet crassius, & menstruus sanguis crassior, qui obruere potest ita semen, ut discretioni & accretioni operam navare nequeat. Sed Aristoteles ex solo menstruo molam compingi scribit: Nam cum inter cuncta animantia sola mulier menstruis tentetur, hac unica tantum mola laborat. Itaque ex solo menstruo sanguine illi mola nasci videtur, & nequaquam ex semine. Recte hoc Aristoteles ducit ex suis fundamentis, quibus consentanea affirmat: qui asserebat semen solum efficientis causae ratione concurrere. Verum Hippocrates, Galenus, Avicenna existimant, eam ex semine, interdum etiam ex abundanti crassoque sanguine combinari. Si enim ex solo sanguine mola cresceret virgines ea etiam nonnunquam turgerent; quod nunquam evenisse demonstravit Galenus. Sed iam in his contraho vela, ne extra lineam institutionum longius abeam. I. HEUR

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
