Latin
SECUNDA
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 187
Unproofread scanNot analysed yet
INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBBR VI. DE MORBORUM DIFFERENTIIS. CAPUT I. Quid sit morbus. ACTENUS quae ad Physiologiam spectant enarravimus, elementa, temperamenta, facultates, atque Shumores; quae res naturales à medicis dicuntur. Iam ductus artis eo nos trahit, ut de his dicamus quae horum sanitatem evertant, quae in hac secunda parte, nempe παθολογίᾳ, breviter complectemur; videlicet affectus omnes praeter naturam: nam ut scribit Galenus, ini. 2 Merh. tium curandi est affectus dignotio; quemadmodum finis, remedium. Vult autem Hippocrates naturas in primis morborum esse considerandas. Sed singulorum quia nulla est scientia, ab universis initium ducam, Roc Res igitur praeter naturam sunt tres, qua corpus humanum male fatigant: morbus, morbi causa, &symptoma. Ut Sanitas est commoderatio seu dispositio secundum naturam, potens edere actionem per se; Ita Morbus est constitutio praeter naturam corporis viventis, primò &per se laedens actionem. diciturque morbus quasi μοῖρα βίου, fatum vitae. Definitur itaque morbus, Constitutio braeter naturam. Constitutio rerum alia composita est ex forma &materia: alia est tantum quadam praeparatio &conformatio, quam res quaeque sortita est ad actiones suas commodè exercendas.