# Institutiones medicinae 187-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/187-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/187-2

MEDICINAE LIBBR VI. DE MORBORUM DIFFERENTIIS. CAPUT I. Quid sit morbus. GACTENUS quae ad Physiologiam spectant enarravimus, elementa, temperamenta, facultates, atque humores; quae res naturales à medicis dicuntur. Iam ductus artis eo nos trahit, ut de his dicamus quae horum sanitatem evertant, quae in hac secunda parte, nempe παθολογίᾳ, breviter complectemur; videlicet affectus omnes praeter 2 Merh. naturam: nam ut scribit Galenus, initium curandi est affectus dignotio; quemadmodum finis, remedium. Vult autem Hippocrates naturas in primis morborum esse considerandas. Sed singulorum quia nulla est scientia, ab universis initium ducam, Res igitur praeter naturam sunt tres, quae corpus humanum male fatigant: morbus, morbi causa, & symptoma. Ut Sanitas est commoderatio seu dispofitio secundum naturam, potens edere actionem per se; Ita Morbus est constitutio praeter naturam corporis viventis, primò & per se laedens actionem. diciturque morbus quasi μοῖρα βίου, fatum vitae. Definitur itaque morbus, Constitutio praeter naturam. Constitutio rerum alia composita est ex forma & materia: alia est tantum quadam praeparatio & conformatio, quam res quaeque sortita est ad actiones suas commodè exercendas.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
