Latin
SECUNDA
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prior constitutio ex elementis &rerum formis pendet: altera, ex temperie, in partibus similaribus: in organicis verò, ex structura; ut in rebus artificio confectis: quemadmodum in gladio, praeterquam quòd constet ex materia &forma, requiritur acumen &durities, ut sit ad usum promptior. quae constitutio quasi forma accidentalis est, quae intendi &remitti potest. talis forma est morbus, non ut prior Praeter naturam diximus: nam in ametria consistit eius forma accidentalis, ut sanitas in eius symmetria. Dixi, corporis viventis: nam morbus cum actionem laedat, reponendus erit in ea re quae actionem edit; ea est pars corporis. igitur nec humor, nec spiritus, nec calculi, nec lumbrici morbi sunt, sed tantum causae. Diximus, primò laedens actionem: excludimus causas morborum, &symptomata, levioresque affectus. Actionem laedens, diximus; actio formae debetur, quare excludimus materiae vitia, ut crassitem, mollitiem, densitatem: eò quod ad essentiam formae nihil conferant. aequè enim culter est ligneus atque ferreus; nisi quod hic diutius duret, &melius scindat.