# Institutiones medicinae 188

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/188

Prior constitutio ex elementis & rerum formis pendet: altera, ex temperie, in partibus similaribus: in organicis verò, ex structura; ut in rebus artificio confectis: quemadmodum in gladio, praeterquam quòd constet ex materia & forma, requiritur acumen & durities, ut sit ad usum promptior. quae constitutio quasi forma accidentalis est, quae intendi & remitti potest. talis forma est morbus, non ut prior. Praeter naturam diximus: nam in ametria consistit eius forma accidentalis, ut sanitas in eius symmetria. Dixi, corporis viventis: nam morbus cum actionem laedat, reponendus erit in ea re qua actionem edit; ea & pari e igitur nec humor, nec spirni nec lumbrici morbi sum, sed umc Diximus, primò ladens actionem adimus causas morborum, & fnnenm levioresque affectus. Actionem ladem, aximus; actio forma debetur, quare edimus materiae vitia, ut crasitem, i tiem, densitatem: eò quad ad essemm nmae nihil conferant. aequè enim culter ligneus atque ferreus; nisi quad hic An duret, & melius scindat. Materia veris, quae intemperiem sequuntur, suut symmata, non morbi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
