# Institutiones medicinae 19

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEVRNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/19

quae quidem non in eadem mole concurrunt, verum moderatione quadam sese sibi iungunt; ut modo calor exuperet; modo frigus, modo humiditas, modo siccitas. Verum certos limites pro cuiusque rei temperie constituenda, hae qualitates habere debent; ultra citraque quorum limitum ambitum mistio non fit, ut quaeque res suum temperamentum sortiatur. Quum autem hos limites non deserit Temperamentum mistio elementorum, fit temperamentum: quid. quod est, forma cuiusque partis, resultans ex idonea & accommodata quatuor elementorum proportione, in qualitate, quantitate, mistione, & viribus. Diximus esse formam cuiusque partis: nam temperamentum, ut ait Galenus, pro2. De usu part. priam cuiusque partis substantiam continet. dat carni quod caro sit, & nervo quod nervus. sit nam cuique rei id quod est praebet. Diximus, resultans ex idonea & accommodata quatuor elementorum proportione: nampro diversa ratione dominuntis elementi in prima partium conformatione, diversa quoque est ipsarum partium substantia. exempli causa; In cordis conformatione prima, igneum elementum maxime dominabatur, unde & calidissimum evasit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
