# Institutiones medicinae 190

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/190

CAPUT II. De morborum variis differentiis, quae ducuntur à partibus nostri corporis. Et de parte obsessa proprio morbo: & ab alieno cum afficitur. ORBORUM differentiae sumuntur à partium nostri corporis varietate, in quibus consistunt: à natura membrorum: & ab adiunctis. Partes autem quum aliae simplices sint sibique similes, ex elementis genitae: aliae organicae, vel instrumentariae, ex simplicibus partibus conflatae; hinc oritur triplex morborum genus: nempe morbus similaris, ioγερασίαν naturalemque temperiem pervertens partis simplicis: morbus organicus, qui instrumenti frangit proportionem: tertius morbus utrique parti communis, solutio continui dicitur; etenim incommodat functionibus partium similarium & organicarum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
