# Institutiones medicinae 191

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/191

Partes similares occupat intemperies calida, frigida, humida, sicca, simplex vel composita: quae quum exsuperant, morbi sunt, & actiones laedunt. Intemperies octo morborum genera profert: quatuor simplices, ut calidos, vel frigidos, humidos, aut siccos: vel calidos & humidos, calidos siccos: vel frigidos humidos, frigidos siccos. Porrò haec intemperies est vel cum materia, velsine materia. Intemperies partis calida & humida sanguinis particeps φλεγμονὴ dicitur, hoc est inflammatio; si vehementi impetu incubuerit, & tumorem dederit. frigida autem & humida, pituitam coniunctam habet, unde (si tumor) οἴδημα. frigida & sicca, particeps melancholiae, vel atrae bilis, scirrhus, si tumeat, vel cancer dicitur. At si misti humores tumorem fecerint, genuinum nomen trahet à vincente humore, ut phlegmone erysipelatodes: oedematodes: prout cum sanguine copiosiore, & pituita vel bile profusiore, collectus fuerit tumor. Addit Fernelius praeter morbos in intem perie, maeteriae immoderationem, & formae corruptelam. Verum qui medicina cum philosophia conformen reddere conabitur, morbos formae vel totius substantia eos duntaxat agnoscet, qui ex incerto, seu nobis incognito intemperiei gradu, dependent.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
