# Institutiones medicinae 192

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/192

Etenim forma partium maius & minus recipere, & tot morborum variationes sine certa pernicie subire nequit. Quos autem ponit materiae morbos, materiae intemperiem, eiusve puritatem, vel propriam formam sequuntur; aut occasionem externam; ut callus à corpore duro. Partes organicae nostri corporis ut ritè munia sua exequantur, apte compositae esse debent in conformatione, numero, magnitudine, situ & coniunctione. unde tot morborum genera in partibus organicis esse bossunt. Conformationis vitia conciduntur minutiùs: suntque vel in figura laesa, ut vatii vari, capite acuminati: vel asperitate aut laevitate, ut aspera arteria si nimis exasperetur, & uterus qui aspredinem habere debet, si nimiam laevitatem nanciscatur, quâ foetum retinere non potest. Denique in meatu vel cavitate, quae sunt aut angustiores, aut latiores: ut quando obstruuntur venae, aut spiracula cutis. In numero, cum quid redundat vel deficit: ut in manu, accesserit si sextus digitus, aut si unus desit. In magnitudine, cum diminuitur, vel augetur nimium; ut vastitas unius cruris; & lingun si nimium concisa. In situ, si pars malè nectitur, locove suo recesserit, ut ossium luxatio, & linguae vinculum. Tertium genus dicitur continui solutio. & est morbus communis: aequè partem similarem ac organicam tangit. Ex varia natura partium quibus incumbit diversisque ex causis, varia sortitur nomina. ut vulnusà tenuibus rebus ad secandum aptis inciditur: fractura à duris fit: caries. in osse: contractio, in nervis: fissura, in osse.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
