Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 194
Unproofread scanNot analysed yet
Posterior hic efficacia morbi alia in parte consistentis parti laboranti impertitur, idque duobus modis, nimirum per Sympathiam, seu Progressum &communicationem, seu Concordiam, ut loquitur Plinius: aut Metaptosin seu Transitum &Transtationem. Per Sympathiam morbus fit, cum superstite priori morbo, alius ab eius fomite alteri parti imprimitur: unde ab Archigene umbra affectus vocatur, ut cum ventriculi vitio caput tentatur. ideo etiam Sympathiâ parti laboranti remedia non adhibemus. fit tamen morâ ex Sympathiâ Idiopathia: hoc est cum pars diu alterius partis vitio laboravit, diuturnitate affectum proprium contrahit, qui (ut iam diximus) propriè διυτεροπάθεια &ὑστεροπάθεια nun cupatur, &Protopathiae opponitur. quare Idiopathia communis est Protopathiae &Deuteropathiae. Fit autem per Sympathiam morbus duobus modis, nempe sine materiae communicatione, aut cum materiae communicatione. Sine materiae communicatione per Sympathiam tribus modis apud Hippocratem fit morbus; videlicet generis similitudine, operis societate, &vasorum communione. Generis similitudine fit vomitus bilis vulnerato capite, quia dura meninx detecta &ab aëre immutata trahit in consensum suae affectionis omnes membranas, unde &ventriculum.