# Institutiones medicinae 194

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/194

Posterior hic efficacia morbi alia in parte consistentis parti laboranti impertitur, idque duobus modis, nimirum per Sympathiam, seu Progressum & communicationem, seu Concordiam, ut loquitur Plinius: aut Metaptosin seu Transitum & Transtationem. Per Sympathiam morbus fit, cum superstite priori morbo, alius ab eius fomite alteri parti imprimitur: unde ab Archigene umbra affectus vocatur, ut cum ventriculi vitio caput tentatur. ideo etiam Sympathiâ parti laboranti remedia non adhibemus. fit tamen morâ ex Sympathiâ Idiopathia: hoc est cum pars diu alterius partis vitio laboravit, diuturnitate affectum proprium contrahit, qui (ut iam diximus) propriè διυτεροπάθεια & ὑστεροπάθεια nun cupatur, & Protopathiae opponitur. quare Idiopathia communis est Protopathiae & Deuteropathiae. Fit autem per Sympathiam morbus duobus modis, nempe sine materiae communicatione, aut cum materiae communicatione. Sine materiae communicatione per Sympathiam tribus modis apud Hippocratem fit morbus; videlicet generis similitudine, operis societate, & vasorum communione. Generis similitudine fit vomitus bilis vulnerato capite, quia dura meninx detecta & ab aëre immutata trahit in consensum suae affectionis omnes membranas, unde & ventriculum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
