# Institutiones medicinae 195

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/195

Operis societate, ut osse brachii laeso una laeditur & actio musculi. Vasorum commuFracturis nione, ut in fractura calcis apud Hippocratem, quod illa sine magna contusione fieri nequeat, eo quod fiat tantum casu, hinc chorda maxima trium musculorum surae convellitur: inde nervi affecti cerebrum delirio afficiunt: & per venam & arteriam insignem transfunditur materia ad cor, unde febris oritur. Cum materiae comAut eum nateriae municatione per Sympathiam quando fit communicatiomorbus, Hippocrati dicitur ἐπιγινεσθαι, id ne, & Epigenesis est causae morbificae propagatio, ut si matedicitur. ria pleuritidis, superstite pleuritide ad pulmonem & cerebrum transferatur, unde peripneumonta & phrenitis. Quare omnis epigenesis pessima quidem est reapse, sed multo peior habetur, quando fit propagatio in nobilissimas partes, quae habent imperium in corporis universitatem, & quae mutuo datatim materiam morbificam cum foenore communicant. Nam tunc haec duo mutuam tradunt operam in agri perniciem: ita in phthisi pulmo & caput conspirant in mortem; ille quidem caput replendo; hoc vero perennem catarrhum fundendo & pulMe taptosis duplici fit modo; nimirum per Metasta. sin aut Diadosin. Metastasis. Fit per Palindromen. Palindrome duplex: una Recidivae. Altera Refluxus, Hipp. 1. De morb.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
