# Institutiones medicinae 196

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/196

& pulmonem opprimendo. Per Metaptosin autem (id est Transitum seu Transtationem totius materiae morbificae ab una parte in aliam) duobus modis morbus generatur: uno modo lege criticâ, ac proprie Hippocrati διάδεσις & διαδοχὴ appellatur: altero symptomaticâ, & propriè μετάστασις Hippocrati huncupatur; ut cum pleuritis transit in peripneumoniam. Nam διάδοσις apud Hipprocratem semper in bonam partem sumitur; contra μετάστασις, in malam: unicus locus excipitur lib. 5. Aphor. 7. ubi in bonam partem usurpatur. Nam Metastasis est mutatio morbi in morbum. transtatione materiae morbificae à parte ignobiliore ad nobiliorem: ab exteriore ad interiorem: à parte quae continetur in eam quae continet. In hac transtatione pars ignobilis quos exceperat succos à parte nobili at iam morâ graviori putredine affectos) illi refundit per Palindromen refluxus, non recidivae. Nam duplex est Palindrome seu regressus in morbis: una per Recidivam, quae fit cum morbi exacti superstites sunt reliquiae; aut cum causae morbificae perennis ad est generatio, ut fit in hydrope per alienationem facultatis sanguificae: altera per Refluxum, & haec proprie Palindrome nuncupatur: cuius causa est retractio aut Orgasmus. Fit retractio, quia pars empyreuma habet superstes, cum amplitudine Orgasvenarum & arteriarum, quae vi attramus. ctrice carnes ipsas praecedunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
