# Institutiones medicinae 198

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/198

CAPUT De morborum differentiis quae sumuntur ab ipsorum indole. propria morborum indole variae sumuntur differentiae: nam inde dicuntur extremi, magni, acuti, mites: Continui, lethales, incurabiles, recrudescentes, periculosi, salubris; manifesti, occulti; Contagiosi, Venenati, Novi. Extremi dicuntur, ultra quos non sunt alii. his adhibet Hippocrates extrema remedia. in his summa symptomatum adest violentia, ut in metastasi: vel impedimentum partis principis dominantis aut ministrantis: aut το ἐξν, aut το θῖον. Magni morbi quatuor de causis dicuntur: quia principem partem occupant, cuius officio vita carere nequit: vel vehementiâ symptomatum: aut quod sit mali moris morbus: vel quia magnam causam agnoscit: ut senessi implicentur febri ardentissimae, qualis iuvenibus evenit, lethalis est; nam oritur ex immensitate causae; senile namque corpus frigidum. Acuti morbi dicuntur qui celeriter & cum vehementia historiam suam absolvunt. horum non una est ratio Sunt enim peracuti quidam, qui quarto vel septimo, quod longissimum, die finiuntur; in quorum censi sunt cholera, tetanus, & angina vera.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
