# Institutiones medicinae 199

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/199

alii sunt acuti simpliciter, qui quatuordecim diebus finiuntur; in quorum albo sunt pleuritis & peripneumonia, lethargus & causos. Alii sunt acuti non simpliciter, quos pragmatici vocant acutos ex decidentia, hoc est, ἐκ μεταπτώσεως, quod significantius ad rem, verterent ex degeneratione hi finiuntur die vigesimo, vel vigesimo septimo, vel quadragesimo: hunc si superant, chronici dicuntur. PericuloPericulosi morbi fiunt, ex magnitudine si. causae, symptomatum vehementia, & curandi difficultate. ContaContagiosi morbi sunt, qui contagii semitiosinaria quae habent, in alium transfundere possunt. Contagio est communicatio eiusdem Et qid conigiomorbi à corpore in corpus. Dicimus esse communicationem: est ergo motus. in motu haec consideranda sunt quatuor: id quod communicatur: corpus quod communica: cui communicatur: & medium per qod communicatur. Id quod communicitur hic est res praeter naturam: igitur vel morbus, morbi causa, vel symptomi. Hic morbi causa communicatur. quae ist corporea vel incorporea: incorporea, vel mera qualitates, ut stupor à orpedine per tridentem piscatoris transmissa, qualitate communicatur eius manui.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
