# Institutiones medicinae 201

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/201

CAPUT IV. De morborum differentiis quae sumuntur à tempore, & eventis quibusdam. tempore quoque morborum differentiae sumuntur: Inde dicuntur quidam longi, quidam breves, recentes & inveterati. Diuturni sunt vel Diuturni. causae magnitudine: naturaeve infirmitate, quae excutere morbum nequit: vel mala curatione. Sunt & morbi continui, & Varii intermittentes. Praeterea morbi aestivi, aumorbi. tumnales, hyberni, vernales. Quidam sunt communes omni atati & sexui, ut epidemii, endemii, sporadici. alii proprii & peculiares; ut morbi puerorum, iuvenum, senum. hos describit Hippocrates tertio Aphorismorum. Sunt & connati morbi. & haereditarii. maligni, & benigni.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
