Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 202
Unproofread scanNot analysed yet
Maligni dicuntur, qui invehunt graviora symptomata quàm pro ratione propriae essentiae conveniat; vel quorum symptomata ad manifestas causas redigi nequeunt. Sunt &morbi ordinati &inordinati; crescentes &decrescentes. quique ab auctoribus nomen habent: ut ulcera Chironia, Telephia. Praeterea morbi legitimi sunt ¬hi. legitimi dicuntur, qui ex sincero &puro humore oriuntur, ut ex sola bile, vel ex pituita sola. nothi dicuntur, qui ex mistis humoribus. Hae sunt morborum cunctae differentia. sed &hi morbi variè miscentur: inde &compositi morbi dicuntur &impliciti. Compositi, qui eandem sedem occupant; ut in tumore praeter naturam, inflammatio: est ibi morbus in intemperie, morbus calidus; in mala compositione; &solutione unitatis; nam eo tumore partes à seinuicem discedunt. Impliciti morbi dicuntur, qui in partibus diversis consistentes uni eidemque actioni officiunt, ut pleuritis &peripneumonia: ambo enim illi morbi quamvis sedibus distincti respirationi noxii sunt. Hic studiosos iterum admonitos volo: haec ab illis disci, ut, cum homines remedi a petent, consulto ea aptent morbis. quod fieri nequit, ni scias qui sint illi morbi, &cuius sint naturae &indolis. Nam prima ad cunandum indicatio ducitur à cognito morbo: is enim contrarium remedium à medico exigit. Quomodo deprehendes contrarium remedium, si nescias id cui contrarium oppones? alia morbus in intemperie; alia is qui in mala conformatione haeret; alia qui in violata unione, expetit remedia.