# Institutiones medicinae 206

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/206

CAPUT II. De Aëre. VNTER morborum causas externas, & censum eorum quae assumuntur est aër, qui nobis cognatus semper adhaeret, & sine quo vivere non liceat. Nobis hic necessarius; ut & res omnes non naturales à medicis dictae: nempe cibus, potus, motus, quies, somnus, vigiliae, excernenda, retinenda, & animi motus. à Galeno autem in arte medica dicuntur causae salubres & conservatrices: quod corporis nostri commoderationem recte accommodatae servare tuerique possunt. Inter hos aër maxime morbos parere solet; quod eo dum vivimus necessario fruamur. Propterea non malè dixit Avicenna, aërem nostrorum corporum & sbirispirituum elementum esse, hoc est, velisti pabulum. etenim vita nostra nititur spiritibus. spiritus autem pastum ineunt ab atLib. De utilit. tracto aëre, ut docet Galenus. quare sanis reip. & aegris aëris maxuma habenda est ratio Aër ergo qui omnibus temperamentis ex aequi Aër ponus. quo usui futurus erit, eiusmodi sit oportet, ut non peccet in substantia, qualitate agendi modo, & occasione.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
