# Institutiones medicinae 209

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/209

Aër aliquando contrahit squallorem atque situm, nidoribus plexus, à re tetrum spirante, ut ex sepulchris, lacunis: unde vim deleteriam contrahi nostrae naturae adversam; à nobis contagio dicitur: Hippocrati νόσερὴ ἀπόκρισις, hoc est, seminarium contagii, vel, ad verbum, morbida excretio vocatur. sic conclusus aër in specubus, antris, & metallariis fodinis putrescit: hinc afflatus qui certo homines interimunt. Albertus Magnus de Puteo Patavii aperto refert, qui multos aurae afflatu intremit. refert & Georgius Agricola de quibusdam fodinis tetrum spirantibus. Ventus, soboles aëris, varie nostra corpora afficit. Est autem ventus, ut referi Aristoteles, exhalatio sicca, quam terra profundit, circum terram acta. Plutarchus ex Anaxamandri sententia, ventum esse arbitratur aërem fluidum, à So le eius partibus liquatis atque fusis. Seneca esse existimat ventum, aërem in unam mundi partem fluentem. Est verò ventus, exha3. aph. Contaminatur contagio aër. Lib. De natura hum. Ventus quid & qui. 2. Meteo. Lib. De Placit. phil. 5. Natur. quaest. Salubris regio unde, & situs habitationis. 1. De re rust. I. 5. De re rust. 25. Palustris IO

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
