# Institutiones medicinae 210

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/210

Cap. 1. Praxis Med. exhalatio ex mari terraque hausta, quae exprimitur aliquo, qua, liberius exitus patet. Sunt venti quidam locis quibusdam vernaculi. Atabulus infestat Apuliam: Calabriam Iapyx: Athenas Scyron: Galliam Circius: & nostram regionem λὶψ seu Africus. Hippocrates libro De aëribus, aquis, & locis: aëris, regionisve salubrem, morbosam, vel pestiferam naturam ex ventis, aqua, & terra, locorumque positu animadverti posse recte docuit; ut recte quomodo ad morbos inducendos aër composius sit, scire possimus: ex aëre enim magna pars valetudinis pendet. Vnde Aristoteles, in situ urbium describendo, aëris salubritatem inprimis spectandam docet, ut valetudinis incolarum prima ratio habeatur. Ea, ut scribit Porcius Cato, optuma erit in ea regione, in qua nitent omnia, & in quasolum naturâ suâ valet. Nitor enim coeli, clementiae & bonitatis terrae indicium prabet. Quam sententiam Catonis Varro explicans, inter alia dicit: illas civitates quae palustribus in Iacis sune, obnoxias esse corruptelae; quod in eis crescant animalia quadam parva oculis incomperta, quae cum aëre per nares in cerebrum, & per os in corpus trahuntur, & difficiles morbos pariunt. inde Iacobus Holerius scribit, in cerebro Itali scorpionem enatum ex odore basilicae herbae: nam minuta animalcula ita quoque cum aëre sorbentur Vnde Scropha, auctor, ut Varro dicit, gravissimus, oppida sublimi loco posita, affirmat salubriora esse, quam qua in valle sita sunt; quod bestiolae si quae innatae fuerint, aut esflantur, aut aretudine citò pereunt: & si quid contagii conceperit, dissipatur, aut vi Solis exeditur. Sed omnium saluberrimus situs est ad auroram, quod illae civitates hyeme solem, aestate umbram habeant. Intelligo ad auroram, ortum aequinoctialem.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
