# Institutiones medicinae 211

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/211

hoc est, cum contra urben Sol radios suos fundit cum sub Ariete oritur. etenim horum aquae, ut ait Hippocrates, sunt splendidae, suaveolentes, & molles; quod Sol oriens eas expurget. Et, ut dicit Hippocrates, in tali tractu coeli quae nascuntur plantae aut mineralia, primam bonitatis notam habent: raroque homines morbo tentantur in tali loco habitantes; unde & longaevi sunt. Sic in Taprobana insula, quam hodieSammotram vocant, quae sub aequinoctiali ad ortum sita est, ferunt homines trigesimum supra centesimum superare annum; qui; nisi naturae lege non concidunt, hoc est, solum senio, calore naturae exhausto, moriuntur. Ad occasum sitae civitates, aegrescunt maxume. nam terram & aquam crassam, minimeque splendidam habent: quia mane à Sole non emendantur, sed rore vel pruinâ madent, & à meridie Sol eas praecoquit: propterea catarrhis & putridis morbis obnoxii redduntur. Qui Austrum spectant, aquis subsalsis & crassis utuntur, longisque morbis, ut diarrhoeis tentantur. Qui Aquilonem habitant, pleuritide, lippitudine, ardentibusque febribus saepè implicantur. Haec de Aëre aliquantulum prolixius nos: quod, prae caeteris, Hippocrates huic praecipua quadam ascripserit. Is duo observavit quae in morbis consectariam calamitatem trahunt, morbi acumen, & malignitatem. hoc est, το ὀξὺ, καὶ τ θεῖον.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
