# Institutiones medicinae 212

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/212

Divinum vocat, aëri aliquid impressum praeter morem; continentem rem pro contenta indigitans. nam aërem divinum iure appellare potuit, politico loquendi more: cum vulgus aëreum hoc spacium, quod protenditur ad nubes, coelum turbidum vel serenum dicat. & ipse scribit primi Epidemiosecunda, καὶ οὑρανὸς λαιλαπώώδης καὶ ἐπινέφελος, hoc est, coelùm procellosum & nubiloeo. Quare ex utvino tavorare, est aegrotare ex causa morbifica, quae non à diaetae, sed aëris à vitio contaminata fuit. Haec longè exitialior malignitas contagia saepe spargit: & est indomita, coctionique invicta, venenata & pestifera saepe; epidemiorum morborum auctor. Quomodo id innascitur aëri?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
