# Institutiones medicinae 213-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/213-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/213-2

CAPUT III. De Alimentis. VIBUS quoque morborum saepe causa est. Vocamus autem Cibum vel Alimentum quod corporis nostri substantiam augere potest, quodque nutrit. eo differens à medicamento, quod hoc substantiam nostri corporis alterat, ut scribit Galenus primo Simplicium. at Venenum corporis nostri substantiam depopulatur atque depascitur. Alimentumvero apud Hippocratem est triplex: id quod iam actu nutrit: & quod veluti nutrimentum est: & quod nutrimentum futurum est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
