# Institutiones medicinae 215

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/215
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/215

nunquam enim ad satietatem, „ saepe infra eam cibum sumpsisse profuit. Sic „ enim mitigatur, & minor excrementorum est proventus. Hinc Hippocrates inquit: sanitatis studium est non satiari cibis, & ad labores impigrum esse. Vnde doctissimus B. Satur. medicus Dissarius apud Macrobium admonet; quod & Socrates suadere solitus erat; illos cibos & potus vitandos esse, qui ultra, famem & sitim peterentur; illi enim mor „ bos danz. idque probat Dissarius pecu „ dum pastu: quae enim simplici gramine vescuntur, salubriores sunt quam quae ad sanguinem farciuntur: illas enim aegrescere ait. Qualitas quoque diversa ciborum, si temperamentis non respondeat, morbos concitat: ut si calidis naturis calida alimonia suppetatur, frigidis frigida. etenim, ut inquit Galenus, intemperata naturae moLib. De Arte medico contrariorum gaudent usu. Hippocradica. 2. Aph. tes in cibis magnam curam habendam censet; qui ita scripsit: Paulo deterior cibus & potus, suavior tamen, melioribus, sed Suavia nutriunt. suavitate imparibus est anteponendus; hoc est, quamvis non ita sit materiae exhaustae, nec historiae morbi accommodatus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
