# Institutiones medicinae 217-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/217-2

CAPUT IV. De Potu. JUM id quod humidum de corpore effluxit, ut potu resarciatur necesse sit; qua efficacia is corpus afficere possit, dicit Hippocrates medicis exacte cognoscendum. nam nisi rite corpus humescat, idem nobis quod terrae satis & nascentibus eveniet; quae nisi rigentur humore, tabescunt. Aqua & vinum in communi usu, ad potum, posita sunt. Aqua sit ab omni sapore aliena, calore pellucida, levis & meabilis, quae (ut dicit Hippocrates,) facile calescit facileque frigus concipit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
