# Institutiones medicinae 219

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/219

tubulos fluxit: quod recrementa quadam plumbi illi immittantur; unde, inquit, eo utentibus dysenteriam adfert; cerussam enim habet. Hinc male medici eliquant Lib. 1. De antidot. remedia per plumbea vasa: etenim Ga lenus stannea vasa vitat ad conservationem remediorum, quod plumbo adultereFluvioFluminum maiorum tur stannum. rum aqua. aqua suspecta fuit Hippocrati, quod invectitiis aquis undique congestis ferantur: hincque calculum generari, coxendicum dolorem, & herniam. Palustres aquae Palustres aquae. pestilentes sunt ac perniciosae, quod statariae sint lentoque lapsu repant. Nivosae & Nivosae. ex glacie eliquatae pessimae sunt: quamvis antiqui obnixe his delectati sint. legite Athenaei librum tertium, & Plutarchi symposiorum sextum, & Galenum ad sextum Epidemior, commentario quarto. Nero Imperator aquam coctam nivi imponebat. unde Neronis decocta celebris fuit Roma; uti patet ex Iuvenalis satyra quinta. & Galenus libro septimo Methodi decoctam vocat illam aquam. Vinum saepe morbos facit. Vocant medici Vinum. Vinum ὀλιγοφόρον quod tenue est & parvum, quodque facile aqua dometur. πoλυφόρον quod Hippocriti δινώδης, vinosum diciaegro. Crassa vina. Gal. 5. De Sanit. Nova. Annosa. Macro. Quibus noceant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
