Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 220
Unproofread scanNot analysed yet
2. De legibus. 1. De Sanitate. Plutarch. Pr ob. 48. dicitur: est vinum grave, quod multum aquae fert, nec facile domatur. quod vinum si immodice hauriatur, valetudinem turbat; ut de Sileno narrat Hippocrates; furorem adfert, rabiem, apoplexiam, &omnes morbos frigidos. Vnde Androcides philosophus ut coërceret Alexandri intemperantiam, vinum potaturus inquit, ô Rex, memor sis te sanguinem terrae bibere. Vinacrassa, rubra, &acerba, atram bilem generant, &crassum vitiosumque sanguinem. Nova vina quae musteam dulcedinem nondum exuerunt, excrementoso sunt, aegreque concoquuntur, &difficile permeant. hinc statuum proventus. Annosa vina, nervos &caput tentant, nimiumque urunt corpus, ut scribit Galenus septimo Methodi, &libro De cibis mali &boni succi. Quibus crasso sanguine corpus perfunditur, a nigro vino laeduntur; sed tenue illis usui est: sic quibus frigidus est sanguis, his generosa vina prosunt. breviter, ea sunt salubria vina, quae mentem minime de sede sua dimovent quaeque facile penetrant; quale Rhenense est. Plato &Galenus pueris &adolescentibus denegant vinum, quod ad iram &libidinem praecipites eos reddat, &rationem hebetem &turbidam efficiat. Senibus vinum idoneum est, quod, calidum humidum cum sit, mitiget eorum frigus &siccitatem. Hyeme, dicit Polybius, parcius est generosum vinum bibendum: aestate, imbelle &copiosius parum bibendum, &ad necessitatem. alioqui morbos vinum concitat. Asclepiades medicus, primum cyathum ad sitim pertinere dicebat: secundum, ad voluptatem &amorem: tertium, ad ebrietatem: &quartum, non esse nostrum, sed insaniae.