# Institutiones medicinae 220

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/220

2. De legibus. 1. De Sanitate. Plutarch. Pr ob. 48. dicitur: est vinum grave, quod multum aquae fert, nec facile domatur. quod vinum si immodice hauriatur, valetudinem turbat; ut de Sileno narrat Hippocrates; furorem adfert, rabiem, apoplexiam, & omnes morbos frigidos. Vnde Androcides philosophus ut coërceret Alexandri intemperantiam, vinum potaturus inquit, ô Rex, memor sis te sanguinem terrae bibere. Vinacrassa, rubra, & acerba, atram bilem generant, & crassum vitiosumque sanguinem. Nova vina quae musteam dulcedinem nondum exuerunt, excrementoso sunt, aegreque concoquuntur, & difficile permeant. hinc statuum proventus. Annosa vina, nervos & caput tentant, nimiumque urunt corpus, ut scribit Galenus septimo Methodi, & libro De cibis mali & boni succi. Quibus crasso sanguine corpus perfunditur, a nigro vino laeduntur; sed tenue illis usui est: sic quibus frigidus est sanguis, his generosa vina prosunt. breviter, ea sunt salubria vina, quae mentem minime de sede sua dimovent quaeque facile penetrant; quale Rhenense est. Plato & Galenus pueris & adolescentibus denegant vinum, quod ad iram & libidinem praecipites eos reddat, & rationem hebetem & turbidam efficiat. Senibus vinum idoneum est, quod, calidum humidum cum sit, mitiget eorum frigus & siccitatem. Hyeme, dicit Polybius, parcius est generosum vinum bibendum: aestate, imbelle & copiosius parum bibendum, & ad necessitatem. alioqui morbos vinum concitat. Asclepiades medicus, primum cyathum ad sitim pertinere dicebat: secundum, ad voluptatem & amorem: tertium, ad ebrietatem: & quartum, non esse nostrum, sed insaniae.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
