Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 223
Unproofread scanNot analysed yet
Aptissimum somno tempus nocturnum, quod spiritus, prae tenebris, intro viam affectent, nisi tamen inflammatio adsit viscerum; tum praestat de die dormire, ut inquit Hippocrates, &noctu vigilare; ne intro repant spiritus confertim, &ita inflammationem augeant. Et spiritibus exhaustis labore vel aestu, meridiari non est malum. Septem horarum spacium plerunque cibum coquit. DecubiDecubitus formam primus omnium Hiptus. pocrates libris Prognosticar prodidit: decumbendum in latus vel sinistrum vel dextrum: manus &crura cum cervice paululum inflexa sint. Avicenna primum in dextrum latus, hinc in sinistrum decumbendum censet, &in ventrem cubandum. Avicennae modus valido ventriculo confert: at eo imbecilli, in sinistrum prius latus cubandum scribit, id enim concoctionem promovet; quod hepar tunc ventriculo incubet, eique calorem aspiret. Si itaque somnus non ex lege naturae ineatur, morbi auctor evadit. nam, ut canit Bacchylides, μιλίφρων ὕπνος θάλπει κέαρ: mellitus somnus movet cor. &Homero dicitur νῆδυμος ὅπνος, suavis somnus, qui suaviter subit. eidem μαλακὸς γλυκερὸς dicitur. Et Iuno promittit, apud Homerum, Somno Πασιθιὴν, quam se amare ait Somnus: cum enim naturae ductu qui fit somnus, obrepat laxatis corporibus, indulgentia naturali nihil certe iucundius corporibus evenire potest: ut nec quicquam infe