# Institutiones medicinae 223

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/223

Aptissimum somno tempus nocturnum, quod spiritus, prae tenebris, intro viam affectent, nisi tamen inflammatio adsit viscerum; tum praestat de die dormire, ut inquit Hippocrates, & noctu vigilare; ne intro repant spiritus confertim, & ita inflammationem augeant. Et spiritibus exhaustis labore vel aestu, meridiari non est malum. Septem horarum spacium plerunque cibum coquit. DecubiDecubitus formam primus omnium Hiptus. pocrates libris Prognosticar prodidit: decumbendum in latus vel sinistrum vel dextrum: manus & crura cum cervice paululum inflexa sint. Avicenna primum in dextrum latus, hinc in sinistrum decumbendum censet, & in ventrem cubandum. Avicennae modus valido ventriculo confert: at eo imbecilli, in sinistrum prius latus cubandum scribit, id enim concoctionem promovet; quod hepar tunc ventriculo incubet, eique calorem aspiret. Si itaque somnus non ex lege naturae ineatur, morbi auctor evadit. nam, ut canit Bacchylides, μιλίφρων ὕπνος θάλπει κέαρ: mellitus somnus movet cor. & Homero dicitur νῆδυμος ὅπνος, suavis somnus, qui suaviter subit. eidem μαλακὸς γλυκερὸς dicitur. Et Iuno promittit, apud Homerum, Somno Πασιθιὴν, quam se amare ait Somnus: cum enim naturae ductu qui fit somnus, obrepat laxatis corporibus, indulgentia naturali nihil certe iucundius corporibus evenire potest: ut nec quicquam infe

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
