# Institutiones medicinae 226

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/226

Quare horum studium, apud Plutarchum, ridet Philopoemenes, quod quanto plus corpori accedit, tanto plus perituli accedat, & securitati decedat & quod vasta illa corporis moles, ad res gerendas, & ad sanitatem tuendam sit incommoda. Est autem sanguinis duplex fere portio in hominibus bene habitis, ad pituitam: pituitae duplex ad bilem: bilis duplex ad melancholiam. loquor iam de nutritiis qui sunt in sanguine humoribus: quorum copia, in effuso sanguine conglobato, saepe oculis notatur. At reliquis tribus humoribus bene dispositis, si sanguis superat, dicitur plenitudo ad vires, hoc est, quamvis non tendat vasa, est tamen maior quam vires ferant. At quum unus humor tantum redundat & prae caeteris luxuriat, nempe bilis, pituita, vel melancholia, dicitur κακογυμία. Agnoscitur plenitudo ad vasa, ex venarum tumore; & lassitudine tensiva. At plenitudo ad vires dignoscitur ex gravitate; corpus pigrescit. cacochymia, ex ulceroso delore deprehenditur. Quomodo ha affectio. nes curandae sint, videte apud Galenum libro quarto de sanitate tuenda.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
