# Institutiones medicinae 228

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/228

Foecunda autem prole venus, quae sit cum recens fluxere menses, illisque quasi taciturientibus. unde veteres dicebant; imminente luna, quod est, ex coelo illucescente, praesultrix Venus choros ducit. Inaetate tenella nocua est: unde Caesar libro sexto De bello Gallico scribit, Germanos intra annum vigesimum foeminae notitiam habuisse, in turpissimis habuisse rebus. Animi accidentia corpus manifesto à naturali statu evertunt. Hoc est motus rationi non obtemperantes: ut ira, tristitia, gaudium effusum, quod instar fulminis spiritus dissipat; furor, timor, invidia, moestitia. Timor subito intro trahit sanguinem: hinc enim algent, tremunt, ac pallent extrema. Ira contra, ad peripheriam valide excutit: hac nullus obiit. Gaudium praeter spem, occidit fractiores homines. ita Lacon Chilo, insignis philosophus expiravit, cum filium victorem olympici certaminis conspiceret. Ita Sophocles, & Dionysius tyrannus victoria tragica rapti sunt. id & Diagorae Rhodio, Marco Iuventio, & plurimis aliis evenit. Legite Platonem libro quarto & nono De Republica, ubi duas animi partes exprimit, rationalem & irrationalem, & accedite Phaedrum Platonis, ubi allegorice equo refractario similem facit animi partem irrationalem. Consulite Galenum libro quinto De placitis Hippocratis & Platonis, capite septimo, & nono, & undecimo, ex Posidonii sententia. & capite etiam undecimo. Scribit Lerius, in Brasilia homines canescere, nam ab omnibus malis affectibus & molestiis absunt. Plato etiam in Charmide eleganter demonstrat ex Zamolxidis sententia, omnes morbos ex animo nasci.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
