# Institutiones medicinae 229

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/229

CAPUT VI. De reliquis morborum causis. VVIDENTES morborum causas (earumque vires) quas vocant externas & procatarcticas, & manifestas, quod sensibus conspicua sint, ut aërem, cibum, exposuimus. Sunt & aliae duae causae: Antecedens, quae ab externis originem ducit: & continens, quae ab antecedente oritur. Hae sunt praecipuae causae morborum. Agnoscunt & medici alias quasdam causas non aeque praecipuas, ut est conservatrix causa, quae praesentem corporis flatum inviolatum servat. ut temperatum corpus, rebus omnis excessus expertibus conservatur, hoc est, similia similibus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
