# Institutiones medicinae 230

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/230

Est & causa quadam praeservativa, quae ab impedenti malo corpus tuetur: ut si nimium caluerit, frigiditatem addit; quod, ut scribit Galenus De arte medica, intemperatae naturae modico gaudent contrariorum usu. Ex hac causa enatus fuit tractatus De sanitate tuenda. Est & causa sine qua non: quae quamvis nihil agat, actio tamen sine illa non habet eventum. ut praemansio cibi, sine qua concoctio non fit in ventriculo. Adiutrix causa illa quidem opus conficit, sed aegre; aliique iungitur, ut rem assequatur felicius: ut in partu, tensio octo musculorum abdominis adiuvat actionem uteri. Sunt& abditae causa morborum, quae intus latent, & notis aliquando se produnt, ut pleuritis. Aliquando nullis notis deprehendi possunt, dicunturque morbi abditi: Hippocrates diurnos vocat. talem expertus fuit olim famulus Crateri medici, de quo scribit Porphyrius, libro De differentiis animarum: cui omnis caro ex ossibus decidebat, nec ullis auxiliis curari poterat: quam esu viperae, quam anguillarum more coxerat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
