# Institutiones medicinae 231

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/231

ita elephantiasis quoque 11. Symp. curatur, ut scribit Galenus. Insitae mor borum causa sunt ex sanguine materno Abditae causae. & parentum, & semine. tales morbos parentes in foetus profundunt, quibus obnoxii vixere: ut est epilepsia (sed rarius:) saepius hepatis imbecillitatem, calculum podagram. In causarum investigatione, à procatarcticis ad causas antecedentes, hinc ad contiIntemperierum nentes deveniendum. Sed in consultationibus causae. medicis praestat continentes praeponere: hinc antecedentes: dein evidentes. Sunt autem causae morborum, quaecumque vim, temperiem, & structuram partium violant. CauAnteresae morbificae internae, ut antecedentes, ferè in dens caucontentis stabulantur, Contenta autem labesa. factari possunt à quatuor rerum generibus nimirum ab iis quae Assumuntur, Geruntur, Educuntur, & quae Retinentur. Assumuntur alimenta, ut cibus, potus: & etiam medicamenta. haec si peccent in substantia, aut qualitate, quantitate, tempore & utendi modo, morbos dant. Geruntur ea, quae à nobis fiunt, ut motus animi & corporis; ut, vigiliae, frictiones, unctiones. Educuntur excrementa omnia, ex suis ductibus. Retinentur, ut solennis evacuatio, transpiratio, corrupti succi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
