# Institutiones medicinae 232

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/232

Haec parient morbos cum vitium fecerint in substantia, qualitate, copia, agendi modo, ordine, & tempore: si corpus praeparatum iam fuerit ad has iniurias Quare dispiciendum diligenter, quid quaeque causarum harum possit, & in quae corpora quid valeant moliri. Iam exemplis ostendemus ut morborum causae à summis quatuor rerum generibus elici debeant. Morbus intemperie calida, est proportio vitiata mistarum qualitatum, calore laedens actionem. Haec calida intemperies oritur vel ab iis quae assumuntur; quorum quadam vi propria calidam intemperiem inferunt, eo quod natura calida sint; ut aër, cibus, potus, medicamenta, piper: vel aliena vi calorem praebent, ut quae frigore stipant cutem, caloremque includunt; ab his calidi fiunt morbi. vel quia viscida sunt & crassa quae obstruunt, unde fervor & putredo: & liberalior cibus & potus cruditates generant, unde obstructio & putredo; quae enim putrescunt, calida sunt, & foecunda in causas est inedia quoque & quae perverso ordine sumuntur: Et quae à nobis geruntur, & qua adhibentur, calidos morbos concitant; ut nimium exercitium; & animi motus, ut ira. Et quae adhibentur calida & obstruentia: ut balneum in aqua aluminosa, calidos morbos parit. & à dolore attracta nimia materia cum in parte calescit & putrescit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
