# Institutiones medicinae 234

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/234

de tausis Morb. 4. Compositae intemperiel causae. Hlurus causae. Organicorum morborum causae. intemperie simpliti, quemadmodum & humidi & sicci una generantur ex his quatuor rebus, nempe quae assumuntur, geruntur, educuntur, ac retinentur. Hae intemperies simplices rarae sunt: frequentes autem compositae, praesertim quae cum humore componuntur, ut bile, pituita, melancholia, aquosa substantia, vel flatu. hisque varie mixtis, & plarunque cum affluxu illorum humorum compositae intemperies fiunt: unde & tumores saepe surgunt, gerentes ideam illius humoris, unde orti fuerunt: ut anthraces, erysipelata, herpetes ex bile; phagedanae; gangrana, cancri ex melancholia. Cur materia fluat, & cur potius in hanc quam in illam partem (nam inde plurimorum morborum pendent causae) videte pulcherrimum locum apud Fernelium de morborum causis ultimo: & apud Galenum libro De morborum causis caput sextum. Causae morborum instrumentalium seu organicorum pendent ex mala proportione partium similarium. Partes enim similares organicas componunt sua conformatione, numero, magnitudine, & unione. Conformatio partium consistit in figura, asperitate, laevitate, & concavitate seu meatibus. Cavitates vitiantur, cumsunt vel pauciores, vel plures; aut angustiores vel latiores quam partis organica officium postulat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
