# Institutiones medicinae 235

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/235

angustiores redduntur, quia obstruuntur, vel quia contrahuntur, aut comprimuntur, vel concidunt labra, aut coalescunt, vel extenduntur. Obstruuntur meatus ab humore crasso, lento, viscido: vel lapide, pure, grumo sanguinis, caruncula; quod saepe viis urinalibus evenit. Contrahuntur meatus à rebus adstringentibus, frigidis & siccantibus. Comprimuntur meatus tumore partis adiacentis; ut uterus tumidus vesicam: vel vinculis iniectis, ponderibusque pressi. Concidunt labra, vel quia nimio humore madent, ut se erigere nequeant, aut vacuata cavitate ab ea re qua implebatur. Coalescunt simul latera, prius vulnerata& male curata. Distentione nonnunquam angusti redduntur meatus. Ampliores meatus reddunt aperientia & Idxantia remedia, ut calida & humida, & rarefacientia calida. FiFigurae ritiatae gurae vitiatae causae sunt, rebellis qualicaussae, tas materiae ad figuram inducendam: & cum male locantur à medicis artus. etiam resolutio, vel contractio membrorum hoc facit. Aspera redduntur quae lavia esse debebant ab assumptis inaequaliter sic cantibus & acribus: ut oculi Numeri fumo pulvereve laeduntur. Morbi in nulaesi caumero diminuto causa est defectus materia, sae. facultatis formatricis imbecillitas, vel sectio. Numeri aucti causa, sunt contrariae. Magnitudinis vitiosae causae. Situs mali caeusae.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
